|
INCIPIT
CRONICA UISEGOTORUM A TEMPORE BAMBANI REGIS USQUE NUNC
IN TEMPORE GLORIOSI ORDONI REGIS DIVE MEMORIE ADEFONSI
REGIS FILIO COLLECTA
1. Recesuindus Gotorum rex ab urbe Toleto egrediens in
uillam propriam uenit, cui nomen erat Gerticos, quod nunc
a bulco appellatur Bamba, qui in monte Caure esse dignoscitur,
ibique proprio morbo discesit. Quumque rex uitam finisset
et in eodem loco sepultus fuisset, ab omnibus i conmune
electus est Bamba in regno era DCCX. Sed ille renuens
et adipiscere nolens, tamen accepit inuitus quod poposcebat
exercitus. Statimque Toleto aduectus in eclesia sancte
Marie est in regno perhunctus. Ea hora presentibus cunctis
uisa est apis ex caput eius exilire et ad celis uolitare;
et hoc signum factum est a Domino ut futuras uictorias
nuntiaret, quod postea prouauit ebentus. Astores et Uascones
crebro reuelantes plures uices edomuit et suo imperio
subiugauit. Paulum quendam ducem prouincie Gallie directum
+ statimque reuellauit et omnem patriam illam conturuauit.
Acminibus Francorum adiubatus contra Bambanem regem ad
prelium est preparatus. Quo predicto regi Uasconie per
nuntium est delatum. Statim illis in partibus premouit
exercitum. Paulum uero de ciuitate in ciuitatem fugientem
persequitur rex, quousque Nimascum ciuitatem ingreditur,
ibique eum obsidione uallauit. Tertio quoque die eos omnes
cepit, cum eo iudicialiter intendit et ei occulos euellere
precepit. Multa quoque acmina Francorum ibi interemit,
prouinciam quoque illam ordine suo correxit at ad urbem
Toletanam cum triumfo reuertit.
2. Illius
quoque tempore CCLXX nabes Sarracenorum Spanie litus sunt
adgresse, ibique omnes pariter sunt delete et ignibus
concremate. Hic rex Toleto sinoda sepius agere ordinauit,
sicut et in canonica sententia plenissime declarauit .
Tempore namque Cindasuindi regis ex Grecia uir aduenit
nomine Ardauasti, qui prefatus uir ab imperatore a patria
sua est expulsus mareque transiectu[s] Spania est aduectus.
Quem iam supra factus Cindasuindus rex magnifice suscepit
et ei in coniungio consubrinam suam dedit, ex qua coniunctionem
natus est filius nomine Eruigius. Quumque prefatus Eruigius
palatio esset nutritus et honore comitis sublimatus, superuia
elatus callide aduersus regem est excogitatus. Erbam cui
nomen est spartus illi dedit potandam; statimque ei memoria
est ablata. Quumque episcopus ciuitatis seu et obtimates
palatii qui regis fideles erant, cui penitus causa potionis
lateuat, uidissent regem iacentem et memoriam nullam abentem,
causa pietatis comoti, ne rex sine ordine migraret, statimque
ei confessionis ordinem seu et penitentie dederunt. Quumque
rex a potione surrexit et factum persensit, ad monasterium
perrexit ibique quamdiu uixit in religione permansit.
Fuit in regno annis VIIII, m. I, et in monasterio uixit
annis VII, m. III. Propria morte discescit era DCCXVIIII.
3. Post
Bambanem Eruigius regnum obtinuit que tyrannize sumsit.
'Insulta siiioda egit' legesque prodecessore suo suites
ex parte corripit et alias ex nomme suo Andover precepit
et, ut feront, pins et modestus erga subditis fuit. Filiam
quoque sua nomine Ciscilonem magno uiro Egicani consubrino
Bambani regi in coniungio dedit. Fine proprio defunctus
est Toleto. Regnauit a. VI. m. IIII.
4. Era
DCCXXV huic in regno gener illius Egica successit. Iste
quidem sapiens et patiens fuit. Sinoda generalia egit.
Gentes multas infra regnum tumentes perdomuit. Cum Francis
ter prelium gessit, sed triumfum nullum cepit. 'Quumque
regnum conscendit, abungulus eius Bamba rex ei precepit
ut coniungem dimitteret, eo quod pater eius Eruigius callide
eum a regno expullisset. Quod ille iussa conpleuit et
quadam occasionem earn dimisit. Sed ante uxoris dimissionem
abebat ex ea filium adulescentem nomine Uitizanem, quern
rex in uita sua in regno participem fecit et eum in Tudensem
ciuitatem auitare precepit, ut pater teneret regnum Gotorum
et filius Sueuorum. Qui ante filii electionem regnauit
annis X et cum filio a. V. Finem proprio Toleto discescit.
5. Era
DCCXXXVIIII post Egicanis discessum Uitiza ad regni solium
reuertitur Toleto. Iste quidem probrosus et moribus flagitiosus
fuit. Concilia dissoluit, canones siggillauit, huxores
et concubinas plurimas accepit et, ne aduersus eum concilium
fieret, episcopis, presbiteris seu diaconibus huxores
abere precepit. Istut namque Spanie causa pereundi fuit,
sicut dicit scriptura: Quia habundauit iniquitas, refrigessit
karitas, et alia scriptura dicit: Si peccat populus, orat
sacerdos; si peccat sacerdos, plaga in populo. Et quia
reccesserunt a Domino ut non ambularent in uiis preceptorum
eius et non obseruanter custodirent qualiter Dominus proibet
sacerdotibus inique agere, dum dicat ad Moysen in Exodo:
Sacerdotes qui accedunt ad Dominum Deum sanctificentur,
ne forte derelinquat illos Dominus, et iterum: Quum accedunt
ministrare ad altare sanctum, non adducant in se delictum,
ne forte moriantur, et quia reges et sacerdotes Domino
de<re>linquerunt, ita cuncta agmina Spanie perierunt.
Interea Uitiza post regni annis X morte propria Toleto
migrauit era DCCXLVIIII.
6. Quo
Uitizane defuncto Rudericus a Gotis eligitur in regno.
Nos uero antea prosapiem generis eius nunciauimus quam
regni eius exordia disponamus. Qui iam factus Rudericus
ex patre Teodefredo est genitus. Teodefredus uero filius
Cindasuindi regis fuit, quem pater in etate parbuli reliquid.
Quumque tempus transisset et ad etatem perfectam uenisset,
uidens eum Egica rex eligantem, recogitans in corde ne
cum Gotis coniurationem faceret et eum a paterno regno
expuleret, Teodefredo oculos euellere precepit. Qui a
regia urbe expulsus Corduba adiit habitandus, ibique sortitus
est ex magno genere huxorem nomine Ricilonc, et ex eis
natus est filius iam ditus Rudericus. Qui Rudericus iam
supra fatus creuit et ad etatem perfectam uenit. Uir uellator
fuit. Antequam regnum adipisceret, Corduba in ciuitate
palatium est fabricatus, qui nunc a Caldeis Uallat Ruderici
est uocitatus. lam nunc reuertamur ad ordinem regni .
7. Postquam
Uitiza fuit defunctus, Rudericus in regno est perhunctus.
Cuius tempore adhuc in peiori nequitia creuit Spania.
Anno regni illius tertio ob causam fraudis filiorum Uitizani
Sarrazeni ingressi sunt Spaniam. Quumque rex ingressum
eorum cognouisset, statim cum exercitu egressus est eis
ad uellum. Sed suorum peccatorum classe oppressi et fihorum
Uitizani fraude detecti in fuga sunt uersi. Quo exercitus
fugatus usque ad internicionem +eo+ pene est deletus.
Et quia derelinquerunt Dominum ne seruirent ei in iustitia
et ueritatem, derelicti sunt a Domino ne auitarent terram
desiderauilem . De Ruderico uero rege, cuius iam mentionem
fecimus , non certum cognouimus interitum eius. Rudis
namque nostris temporibus quum ciuitas U iseo et suburbis
eius iussum nostrum esset populatus, in quadam ibi baselica
monumentus inuentus est, ubi desuper epitafion huiusmodi
est conscriptus: Hic requiescit Rudericus ultimus rex
Gotorum. Sed redeamus ad illum tempus quo Sarrazeni Spaniam
sunt adgressi.
8. [III
Idus Nouembris era DCCLII] Araues tamen regionem simul
et regno opresso plures gladio interfecerunt, relicos
uero pacis federe blandiendo situ subiugauerunt. Urbs
quoque Toletana, cunctarum gentium uictris, Ismaeliticis
triumfis uicta subcubuit et eis subiugata deseruit . Per
omnes prouincias Spanie prefectos posuerunt et pluribus
annis Bauilonico regi tributa persolberunt <quousque
sibi regem elegerunt>, et Cordoba urbem patriciam regnum
sibi firmaberunt. Per idem ferre tempus in hac regione
Asturiensium prefectus erat in ciuitate leione nomine
Munnuza conpar Tarec. Ipso quoque prefecturam agente,
Pelagius quidam, spatarius Uitizani et Ruderici regum,
dicione Ismaelitarum oppressus cum propria sorore Asturias
est ingressus. Qui supra nominates Munnuza prefatum Pelagium
ob occassionem sororis eius legationis causa Cordoua misit;
sed antequam rediret, per quodam ingenium sororem illius
sibi in coniungio sociauit. Quo ille dum reuertit, nulatenus
consentit, set quod iam cogitauerat de salbationem eclesie
cum omni animositate agere festinauit. Tune nefandus Tarec
ad prefatum Munnuza milites direxit, qui Pelagium conprehenderent
et Cordoua usque ferrum uinctum perducerent. Qui dum Asturias
peruenissent uolentes eum fraudulenter conprendere, in
uico cui nomen erat Brece per quendam amicum Pelagium
manifestum est consilio Caldeorum. Sed quia Sarrazeni
plures erant, uidens se non posse eis resistere de inter
illis paulatim exiens cursum arripuit et ad ripam flubii
Pianonie peruenit. Que foris litus plenum inuenit, sed
natandi adminiculum super equum quod sedebat ad aliam
ripam se trantulit et montem ascendit. Quem Sarrazeni
persequere cessaberunt. Ille quidem montana petens, quantoscumque
ad concilium properantes inuenit, secum adiuncxit adque
ad montem magnum, cui nomen est Aseuua, ascendit et in
latere montis antrum quod sciebat tutissimum se contulit;
ex qua spelunca magna flubius egreditur nomine Enna. Qui
per omnes Astores mandatum dirigens, in unum colecti sunt
et sibi Pelagium principem elegerunt. Quo audito, milites
qui eum conprehendere uenerant Cordoua reuersi regi suo
omnia retulerunt, Pelagium, de quo Munnuza suggessionem
fecerat, manifestum esse reuellem . Quo ut rex audiuit,
uessanie ira commotus hoste innumerauilem ex omni Spania
exire precepit et Alcamanem sibi socium super exercitum
posuit; Oppanem quendam, Toletane sedis episcopum, filium
Uitizani regis ob cuius fraudem Goti perierunt, eum cum
Alkamanem in exercitum Asturias adire precepit. Qui Alkama
sic a consorte suo consilio aceperat ut, si episcopo Pelagius
consentire noluisset, fortitudine prelii captus Corduua
usque fuisset adductus. Uenientesque cum omni exercitu
CLXXXVII ferre milia armatorum Asturias sunt ingressi.
9. Pelagius
uero in montem erat Asseuua cum sociis suis. Exercitus
uero ad eum perrexit et ante ostium cobe innumera fixerunt
temptoria. Predictus uero Oppa episcopus in tumulo asc
endens ante coba dominica Pelagium sic adloquitur dicens:
Pelagi, Pelai, ubi es? Qui ex fenestra respondens ait:
Adsum. Cui episcopus : Puto te non latere, confrater et
fili, qualiter omnis Spania dudum in uno ordine sub regimine
Gotorum esset ordinata et pre ceteris terris doctrina
atque scientia rutilaret. Et quum, ut supra dixi , omnis
exercitus Gotorum esset congregatus, Ismaelitarum non
ualuit sustinere impetum: quamto magis tu in isto montis
cacumine defendere te poteris, quod mici difficile uidetur!
Immo audi consilium meum et ab hac uolumtate animum reuoca,
ut multis uonis utaris et consortia Caldeorum fruaris.
Ad hec Pelagius respondit: Non legisti in scripturis diuinis
quia eclesia Domini ad granum sinapis deuenitur et inde
rursus per Domini misericordia in magis erigitur? Episcopus
respondit: Uere scriptum sic est . Pelagius dixit: Sees
nostra Xps est quod per istum modicum monticulum quem
conspicis sit Spanie salus et Gotorum gentis exercitus
reparatus. Confido enim quod promissio Domini impleatur
in nobis quod dictum est per Dauid: «Uisitauo in
uirga iniquitates eorum et in flagellis peccata eorum:
misericordia autem meam non abertam ab cis». Et
nunc ex oc fïdens in misericordia Ihesu Xpi hanc
multitudinem despicio et minime pertimesco. Prelium ergo
quam tu minas nobis, habemus aduocatum aput Patrem Dominum
Ihesum Xpm, qui ab istis + paucis potens est liuerare
nos . Et conuersus episcopus ad exercitum dixit: Properate
et pugnate. Uos enim audistis qualiter mici respondit.
Ut uolumtatem eius preuideo , nisi per gladii uindicta
non habebitis cum eo pacis federe.
10. Iam
nunc uero prefatus Alkama iubet comitti prelium. Arma
adsumunt, eriguntur fundiuali, abtantur funde, migantur
enses, crispantur aste hac incessanter emittuntur sagitte.
Sed in hoc non defuisse Domini magnalia: nam quum lapides
egresse essent a fundiualis et ad domum sancte uirginis
Marie peruenissent, qui intus est in coba , super mittentes
reuertebant et Caldeos fortiter trucidabant. Et quia Dominus
non dinumerat astas, set cui uult porrigit palmas, egressique
de coba ad pugnam, Caldei conuersi sunt in fugam et in
duabus diuisi sunt turmas. Ibique statim Oppa episcopus
est conprehensus et Alkama interfectus. In eodem namque
loco CXXIIIIr milia ex Caldeis sunt interfecti, sexaginta
uero et tria milia qui remanserunt in uertize montis Aseuua
ascenderunt atque per locum Amossa ad Liuanam descenderunt.
Set nec ipsi Domini euaserunt uindictam. Quumque per uerticem
montis pergerent, qui est super ripam fluminis cui nomen
est Deua, iuxta uillam qui dicitur Causegaudia, sic iudicio
Domini hactum est, ut mons ipse afundamentis se rebolbens
LXª tria milia uirorum in flumine proiecit et ibi
eos omnes mons ipse opressit, ubi nunc ipse flumen, dum
limite suo requirit, ex eis multa signa euidentia ostendit.
Non istut inannem aut fabulosum putetis, sed recordamini
quia, qui Rubri Maris fluenta ad transitum filiorum Israhel
aperuit, ipse hos Arabes persequentes eclesiam Domini
immenso montis mole oppressit.
11. Prefatus
uero Munnuza dum factum conperiit, ex ciuitate idem legionem
maritimam exiliuit et fugam arripuit. In uico quoddam
Clacliensem conprehensus cum suis homnibus est interfectus.
Tune populatur patria, restauratur eclesia et omnes in
comune gratias referunt Deo dicentes: Sit nomen Domini
benedictum, qui confortat in se credentes et dextruit
inprouas gentes. Infra pauci uero lemporis spatium' Adefonsus
filius Petri Cantabrorum ducis ex regni prosapiem Asturias
aduenit. Filiam Pelagii nomen Ermesinda in coniungio accepit.
Qui cum socero et postea uictorias multas peregit. lam
denique tune reddita est pax terris. Et quantum cresceuat
Xpi nominis dignitas, tantum tabesceuat Caldeorum ludibriosa
calamitas' . Uixit quoque in regno a. XVIIII. Morte propria
Canicas uitam finiuit era DCCLXXV.
12. Post
quem Fafila filius eius in uicem patris successit. Basilicam
in honore sancte Crucis miro opere construxit. Paruo tempore
uixit. Quadam occassionem leuitatis ab urso interfectus
esse dignoscitur regni anno secundo era DCCLXXVII.
13. Quo
mortuo ab uniuerso populo Adefonsus eligitur in regno,
qui cum gratia diuina regni suscepit sceptra. Inimicorum
ab eo semper fuit audatia conprensa. Qui cum fratre Froilane
sepius exercitu mobens multas ciuitates bellando cepit,
id est, Lucum, Tudem, Portugalem, Anegiam , Bracaram metropolitanam,
Uiseo, Flauias, Letesma, Salamantica, Numantia qui nunc
uocitatur Zamora, Abela, Astorica, Legionem, Septemmanca,
Saldania, Amaia, Secobia, Oxoma, Septempuplica, Arganza,
Clunia, Mabe, Auca, Miranda, Reuendeca, Carbonarica, Abeica,
Cinasaria et Alesanzo seu castris cum uillis et uiculis
suis, omnes quoque Arabes gladio interficiens, Xpianos
autem secum ad patriam ducens.
13.
Muerto él, es elegido como rey por todo el pueblo
Alfonso, que con gracia divina tomó el cetro del
reino. La osadía de los enemigos fue siempre aplastada
por él. Éste, en compañía
de su hermano Fruela, haciendo avanzar a menudo su ejército
tomó por la guerra muchas ciudades; a saber: Lugo,
Tuy, Oporto, Anegia, Braga la metropolitana, Viseo, Chaves,
Ledesma, Salamanca, Numancia, que ahora se llama Zamora,
Ávila, Astorga, León, Simancas, Saldaña,
Amaya, Segovia, Osma, Sepúlveda, Arganza, Clunia,
Mave, Oca, Miranda, Revenga, Carbonárica, Abeica,
Cenicero y Alesanco, y los castillos con sus villas y
aldeas, matando además por la espada a los árabes,
y llevándose consigo a los cristianos a la patria.
14. Eo
tempore populatur Asturias , Primorias, Liueria, Transmera,
Subporta, Carrantia, Bardulies qui nunc uocitatur Castella
et pars maritimam [et] Gallecie; Alaba namque, Bizcai,
Aizone et Urdunia a suis reperitur semper esse possessas,
sicut Pampilonia [Degius est] atque Berroza. Hie uir magnus
fuit. Deo et ominibus amauilis extitit. Baselicas multas
fecit. Uixit in regno a. XVIII. Morte propria discessit.
14.
Por ese tiempo se pueblan Asturias, Primorias, Liébana,
Trasmiera, Sopuerta, Carranza, las Bardulias que ahora
se llaman Castilla, y la parte marítima de Galicia;
pues Álava, Vizcaya, Aizone y Orduña se
sabe que siempre han estado en poder de sus gentes, como
Pamplona [es Degio] y Berrueza. Este fue un varón
grande y querido por Dios y por todos. Hizo muchas basílicas.
Vivió en el trono dieciocho años. Falleció
de muerte natural.
15. Nec
hoc miraculum silebo, quod uerius factum esse cognosco.
Quumque spiritum emisisset intempeste noctis silentia
*** cum officiis palatinis corpus custodissent, subito
in aera auditur a cunctis uox angelorum psallentium: Ecce
quomodo tollitur iustus et nemo considerat; et uiri iusti
tolluntur et nemo percipit corde. A facie iniquitatis
sublatus est iustus; erit in pace sepultura eius. Hoc
uerum esse cognoscite et nec fabulosum putetis: alioquin
tacere magis quam falsa promere maluissem.
16. Era
DCCLXLV post Adefonsi discessum Froila filius eius successit
in regnum. Hic uir mente acerrimus fuit. Uictorias multas
fecit. Cum hostem Cordubensem in locum Pontubio prouintia
Gallecie prelium gessit, ibique LIIIIor milia Caldeorum
interfecit; ducem quoque equitum nomine Aumar uibum adprehendit
et in eodem loco capite troncauit. Uascones reuelantes
superauit huxoremque sibi Muninam nomine exinde adduxit,
unde et filium Adefonsum genuit. Gallecie populos contra
se reuelantes superauit omnemque prouintiam fortiter depredauit.
Iste scelus, quam de tempore Uitizani sacerdotes huxores
habere consueberant, finem inposuit. Etiam multis in scelera
permanentibus flagella inferens monasteriis perligauit.
Sicque ex tunc uetitum est sacerdotibus coniungia sortire,
unde canonicam obserbantes sententiam magna iam creuit
eclesiam. Istius namque tempore usque flumine Mineo populata
est Gallecia. Hic uir asper moribus fuit. Fratrem suum
nomme Uimaranem propriis manibus interfecit. Qui non post
multo tempore, uicem fraterna ei Dominus reddens, a suis
interfectus est. Regnauit a. XI, m. III, era DCCCVI.
17. Post
cuius interitum confrater eius Aurelius successit in regnum.
Cuius tempore seruilis orico contra proprios dominos tirannide
surrexerunt, set regis industria superati in seruitute
pristinam omnes sunt redacti. Prelia nulla gessit. Cum
Caldeis pacem abuit. Sex annis regnauit. Septimo namque
proprio moruo uitam finiuit era DCCCXI.
17a. In
era DCCCXV uenit Carulus rex ad Cesaragusta. In his diebus
habuit duodecim neptis. Unusquisque habebat tria milia
equitum cum loricis suis. Nomina ex his: Rodlane, Bertlane,
Oggero spata curta, Ghigelmo al corbi[ta]nas, Olibero
et episcopo domini Torpini. Et unusquisque singulos menses
serbiebat ad regem cum scolicis suis. Contigit ut regem
cum suis ostis pausabitin Cesaragusta; post aliquantulum
temporis sui[sl dederunt consilium ut munera acciperet
multa, ne a ffami[s] periret exercitum, sed ad propriam
rediret. Quod factum est. Deinde placuit ad regem pro
salutem hominum exercituum ut Rodlane belligerator fortis
cum suis posterum ueniret. At ubi exercitum portum de
Sicera transiret, in Rozaballes a gentibus Sarrazenorum
fuit Rodlane occiso.
18. Post
cuius obitum Silo Adefonsi filiam nomine Adosindam in
coniungio accepit, pro qua re etiam adeptus est regnum.
Cum Ismaelites pacem habuit. Galleciam sibi reuellantem
inito certamine in monte Cuperio superauit et suo imperio
subiugauit. Qui dum iste regnaret, Adefonsus Froilani
filius, nepus Adefonsi maioris, palatium guuernauit, quia
Silo ex coniunge Adosinda filium non genuit . Hic post
regni annis VIIII propria morte migrauit e seculo era
DCCCXXI.
18.
Tras su muerte, Silo tomó en matrimonio a la hija
de Alfonso llamada Adosinda, por lo cual también
se hizo con el trono. Con los ismaelitas tuvo paz. Cuando
Galicia se le rebeló, la venció tras entablar
combate en el monte Cubeiro y la sometió a su imperio.
Mientras éste reinaba, Alfonso, hijo de Fruela
y nieto de Alfonso el Mayor, gobernó el palacio,
porque Silo no engendró hijo alguno de Adosinda.
Éste, tras nueve años de reinado, partió
de este mundo por muerte natural, en la era 821.
19. Silone
defuncto omnes magnati palatii cum regina Adosinda in
solio paterno Adefonsum constituerunt in regno. Sed tius
eius Mauricatus ex principe Adefonso maiore de serua tamen
natus, superuia elatus intumuit et regem Adefonsum de
regno expulit. Quo fugiens Adefonsus Alabam petiit propinquisque
matris sue se contulit. Mauricatus regnum quod tirannide
inuasit VI a. uindicauit. Morte propria discessit era
DCCCXXVI.
19.
Muerto Silo, todos los magnates de palacio, con la reina
Adosinda, colocaron a Alfonso en el trono del reino paterno.
Pero su tío Mauregato, que había nacido
del príncipe Alfonso el Mayor, aunque de una sierva,
se levantó hinchado por la soberbia y expulsó
del trono al rey Alfonso. Huyendo de él Alfonso
se dirigió a Álava y se refugió entre
los parientes de su madre. Mauregato retuvo por seis años
el reino del que se apoderó ilegítimamente.
Falleció de muerte natural en la era 826.
20. Mauricato
mortuo Ueremudus Froilane filius, cuius prius in cronica
Adefonsi maioris mentionem fecimus quia frater eius fuit,
in regno eligitur. Hic Ueremudus uir magnus nimis fuit.
Tres annos regnauit. Exponte regnum dimisit ob causam
quod diaconus fuit. Subrinum suum Adefonsum, quem Maurecatus
a regno expulerat, sibi in regnum successorem instituit
et cum eo plurimis annis karissime uixit. Morte propria
a seculo migrauit era DCCCXXVIIII.
20.
Muerto Mauregato, es elegido para el reino Bermudo, hijo
de Fruela, del que ya antes, en la crónica de Alfonso
el Mayor, dijimos que era hermano suyo. Reinó tres
años. Dejó voluntariamente el reino a causa
de que era diácono. A su sobrino Alfonso, al que
Mauregato había expulsado del reino, lo designó
como su sucesor, y vivió muchos años rodeado
de gran afecto. Partió de este mundo de muerte
natural, en la era 828.
21. Hunctus
est in regno predictus rex magnus Adefonsus XVIII Kalendas
Octobris era quo supra. Anno regni eius tertio Arabum
exercitus ingressus est Asturias cum duce quendam nomine
Mugait. Qui in loco Lutos ab Astores prebenti cum idem
duce suo LXX milia sunt interfecti. Iste solium suum Oueto
firmauit. Baselicam quoque in honore Domini et Saluatoris
nostri Ihesu Xpi + cum bis seno numero apostolorum altaris
adiungens, sibe eclesiam hob honorem sancte Marie semper
uirginis cum singulis hinc atque inde titulis miro opere
atque forti instructione fabricauit; etiam aliam eclesiam
beatissimi Tirsi martiris prope domum sancti Saluatoris
fundauit, necnon satis procul a palatium edificauit eclesiam
in honorem sancti Iuliani et Baselisse cum uinis altaribus
magno opere et mirauili conpositione locauit; nam et regia
palatia, balnea. promtuaria atque uniuersa stipendia formauit
et instruere precepit.
21.
Fue ungido en el reino el antedicho gran rey Alfonso el
14 de septiembre de la era indicada. En el tercer año
de su reinado el ejército de los árabes
entró en Asturias con un general llamado Mugait.
Sorprendidos por los astures en el lugar de Lodos, fueron
muertos 70000 hombres con su general. Este asentó
su trono en Oviedo. También edificó una
basílica en honor de Nuestro Señor y Salvador
Jesucristo, añadiendo altares para los Doce Apóstoles,
y asimismo construyó una basílica en honor
de Santa María siempre Virgen, con sendos altares
a uno y otro lado, con arte admirable y sólida
construcción; todavía edificó otra
iglesia, la del bienaventurado mártir Tirso, cerca
de la iglesia de San Salvador, y además levantó
bastante lejos del palacio una iglesia en honor de los
santos Julián y Basilisa, con dos altares de mucho
arte y admirable disposición; por lo demás
tambiñen construyó y mandó equipar
los regios palacios, los baños, almacenes y toda
clase de servicios.
22. Anno
regni eius tricesimo duo exerciti Caldeorum Gallecie sunt
ingressi; et super eos duo fratres Alcurexis nominibus
Alhabaz, Melik erant prefecti. Set unus in locum qui dicitur
Naron, alius in flumine Nazeo unum tempore usque ad internicionem
sunt deleti. In illius namque tempore era DCCCXXXVII uir
quidam nomine Mahamuth ciues Emeritensis natione mollitis
regi Abderrahman reuellauit eique prelia multa intufit
et exercitos fugauit. Quumque iam patriam illam auitare
non ualuit, ad idem Adefonsum regem adtendit et rex eum
honorifice suscepit. Ille uero per septem annis cum omni
collegio suo in prouincia Gallecie hauitator extitit,
ibique fasto superuie elatus contra regem uel patriam
est inanniter meditatus. Socios adclomerauit, hostem adunauit,
patriam depredauit. Quo rex ut factum conperit, exercitum
congregauit et Galleciam properauit. Quo predictus Mahamuth
dum aduentum regis audiuit, in quodam castello fortissimo
cum sociis suis se contulit. Quem rex persequitur et in
castro ab exercitu circumdatur. Quid multa? Eodem die
prelium comittunt et prefatum Mahamuth occidunt; kapud
eius abscisum regis presentiam adferunt. Qui statim acies
disrumpunt, castrum ingrediunt, plus quam quinquaginta
milia Sarracenorum, qui ad eum ex prouinciis Spanie aduenerant,
interficiunt. Rex uero cum magno triumfo reuersus est
Oueto. Qui prefatus Adefonsus rex per multis spatiis temporum
gloriosam, castam, pudicam. sobriam atque imrnaculatam
uitam duxit, atque in senectute bona post LII annis regm
sui sanctissimum spiritum permisit ad celum. Et qui in
hoc ss eculo sanetissimam uitam egit. Oueto ipse in tumulo
quieuit.
22.
En el año trigésimo de su reinado entraron
en Galicia dos ejércitos de musulmanes; y al frente
de ellos estaban dos hermanos Alcureixíes, llamados
Alabbas y Malik. Pero el uno en el lugar que se llama
Narón, y el otro en el río Anceo fueron
a un tiempo derrotados hasta el exterminio. Por lo demás,
en su tiempo un hombre llamado Mahamud, ciudadano de Mérida
y muladí de cuna, se rebeló contra el rey
Abderramán, y dirigió muchos ataques contra
él y puso en fuga a sus ejércitos. Cuando
ya no pudo habitar en aquella tierra, se dirigió
al rey Alfonso, y el rey lo acogió con honores.
Y él estuvo habitando en Galicia durante siete
años con todo su séquito, y allí,
encumbrado por el fasto de su soberbia, conspiró
vanamente en contra del rey y de la patria. Reunió
a sus camaradas, juntó una hueste, saqueó
la tierra. Cuando el rey supo de tal hecho, reunió
su ejército y corrió a Galicia. Una vez
que el dicho Mahamud oyó de la llegada del rey,
se refugió con sus camaradas en un castillo muy
fuerte. El rey lo persigue, y él queda rodeado
en el castillo por el ejército. ¿Para qué
muchas palabras? El mismo día entablan combate
y matan al dicho Mahamud; llevan su cabeza cortada a presencia
del rey. Al momento rompen las formaciones, entran en
el castillo; a más de 50000 sarracenos que habían
venido con él desde las provincias de España
les dan muerte. Y el rey, en su gran triunfo, se volvió
a Oviedo. El dicho rey Alfonso llevó por mucho
tiempo una vida llena de gloria, casta, púdica,
sobria e inmaculada, y en buena vejez, tras 52 años
de reinado, dejó marchar al cielo su santísimo
espíritu. Y el que en este siglo llevó santísima
vida, ése descansa en Oviedo en su tumba.
23. Era
DCCCLXXXI post Adefonsi discessum Ranemirus filius Ueremudi
principis eligitur in regnum. Eo tempore abscens erat
a propria sede et in Uarduliensem prouintiam fuerat aduectus
ad accipiendam huxorem. Dum idem prefatus princeps Adefonsus
migrauit a seculo, Nepotianus palati comes regnum tiranziide
est adeptus. Ranimirus princeps ut factum audiuit, Gallecie
in partibus se contulit et in ciuitatem Lucensem exercitum
quoadunauit. Post paucutn uero temporis spatium in Astores
inruptionem fecit. Quo Nepotianus tit eius aduentum audiuit,
ad pontem flubiii cui nomen est Nartie cum exercitu obius
fuit. Inito uero certamine a suis omnibus est destitutus
et sine mora fugatus: in prouincia uero Premoriensem a
duobus comitibus Scipionem et Sonnanem est conprehensus
et oculis excecatus. Quem Ranimirus rex eum in monasterio
religare precepit, et in monastico auitu uitam finiuit.
Per idem tempus Nordomanorum gens antea nobis incognita,
gens pagana et nimis crudelissima, nabali exercitu nostris
peruenerunt in partibus. Renimirus iam factus rex ad eorum
aduentum magnum congregauit exercitum et in locum cui
nomen est Farum Brecantium eis intulit uellum; ibique
multa agmina eorum interfecit et nabibus igni consumsit.
Alia uero pars qui ex eis remanserunt mare se receperunt
et prouintia Beticam peruenerunt. Ciuitatem Ispalim sunt
ingressi ibique magna agmina Caldeorum partim gladio,
partim igni stint deleti. Post anni uero circulum et ciuitatis
Ispalensis inruptionem reuersi stint in propriam regionem.
Sed redeamus ad causam.
24. Ranimirus
princebs iam sepe nominatus uellis ciuilibus sepissime
est inpulsatus. Duo magnati unus procer, alius comes palatii
aduersus regem in superuia sunt elati. Set rex quum eorum
consilia cognouit, uni ex eis cui nomen erat Aldroitus
oculos euellere precepit, alium nomine Piniolum cum septem
filiis eos gladio interfecit. Postquam a uella ciuilia
quieuit, multa edificia ex murice et marmore sine lignis
opere forniceo in latere montis Naurantii duo tantum miliariis
procul ab Oueto edificauit. Cum Sarrazenis uis prelium
gessit, sed obitulante Deo uictor semper extitit. Post
septimo regni anno proprio morbo discessit et Oueto in
tumulo quiescit.
25. Era
DCCCLXXXVIII Ranimiro defuncto Hordonius filius eius successit
in regnum. Hic uir modestus et patiens fuit. Ciuitates
ab antiquitus desertas, id est, Legionem, Astoricam, Tudem
et Amagiam Patriciam muris circumdedit, portas in altitudinem
posuit , populo partim ex suis, partim ex Spania aduenientibus
impleuit. Cum Caldeis sepissime prelia habuit et semper
triumfator extitit. In exordio regni sui prouincia Uasconie
ei reuellauit. Ubi ille cum exercito inruptionem fecit,
statim ex alia parte hostes Sarrazenorum aduersus eutn
superuenit, sed Deo fabente Caldeos in fugam uertit et
Uascones proprio iure recepit. Sed nec illud sileuo quod
uerum factum esse cognosco. Muzza quidam nomine natione
Gotus sed ritu Mamentiano cum omni gentis sue + deceptus,
quos Caldei uocitant Benikazi, contra Cordobensem regem
reuellauit eique multas ciuitates partim gladio, partim
fraude inuasit, prius quidem Cesaragustam, deinde Tutelam
et Oscam, postremo uero Toleto, ubi filium suum Lupum
posuit prefectum. Postea in Francos et in Gallos arma
conuertit. Multas ibi strages et predas fecit. Duos uero
Francorum magnos duces, unum nomine Sanctionem, alium
Epulonem partim prelio, partim fraude cepit et eos uinctos
in carcere misit. Ex Caldeis quidem duos magnos tirannos,
unum genere Alcoreisci nomine Iben Hanza, alium mollite
nomine Alporz cum filio suo Azet partim pater Muzza, partim
filius eius Lupus preliando ceperunt. Unde op tante uictorie
causam tantum in superuia intumuit, ut se a suis tertium
regem in Spania apellare precepit.
26. Aduersus
quem Hordonius rex exercitum mobit et ad ciuitatem, quem
ille nobiter miro opere instruxit et Albailda nomine inposuit,
rex cum exercitu ad eam uenit et munitionem circumdedit.
Ipse uero Muza cum innumera multitudine aduenit et in
montem cui nomen est Laturzo temptoria fixit. Rex uero
Ordonius exercitum in duo capita diuisit, unum qui ciuitatem
obsideret, ahum qui contra Muzza dimicaret. Statimque
prelium comittitur et Muzza cum exercitu suo fugatur.
Tanta in eis cede uagati sunt, ut plus quam decem milia
magnatorum pariter quum genero suo nomine Garseanem exceptis
plebibus interemta sunt. Ipse uero ter gladio confosus
semiuibus euasit multumque ibi uellice adparatus siue
et munera, qua ei Carolus rex Francorum direxit, perdidit
et numquam postea effectum uictorie habuit. Rex uero Hordonius
omnem exercitum ad ciuitatem applicauit. In eam quoque
septimo die pugnando inrumptionem fecit. Omnes uiros bellatores
gladio interfecit, ipsam uero ciuitatem usque ad fundamenta
dextruxit et cum magna uictoria ad propria reppedauit.
Lupus uero filius de idem Muzza, qui Toleto consul preerat,
dum de patre quod superatus erat audiuit, Hordonio regi
cum omnibus suis se subiecit et, dum vita hac uixit, ei
subditus fuit. Postea uero cum eo aduersus Caldeos prelia
multa gessit.
27. Multas
et alias ciuitates iam sepe dictus Hordonius rex preliando
cepit, id est, ciuitatem Cauriensem cum regem suum nomine
Zeiti, aliam uero consimilem eius ciuitatem Talamancam
cum rege suo nomine Muzeor cum uxore sua ***. Bellatores
omnibus interfecit, relicum uero uulgus cum huxores et
filiis sub corona uendidit. lterum Nordomani piratide
per his temporibus nostris litoribus perbenerunt; deinde
in Spaniam <perrexerunt> omnem<que> eius maritimam
gladio igneque predando dissipaberunt. Exinde mari transiecto
Naacor ciuitatem Mauritanie inuaserunt ibique multitudinem
Caldeorum gladio interfecerunt; deinde Maioricam et Minoricam
insulas adgressi gladio depopulauerunt. Postea Grecia
aduecti post triennium in patriam sunt reuersi.
28. Hordonius
sepe fatus rex post XVI anno regni expleto morbo podagrico
correptus Obeto est defunctus et in baselica sancte Marie
cum prioribus regibus est tumulatus. Felicia tempora duxit
in regno, felix extat in celo. Et qui hic nimium dilectus
fuit a populis, nunc autem letatur cum sanctis angelis
in celestibus regnis.
29. Era
DCCCCIIII Hordonio defuncto Adefonsus filius eius successit
in regnum.
29.
Era 904 (año 866) muere Ordoño. Su hijo
Alfonso le sucede en el reino.
Ed.
Gil Fernandez, Juan, Cronicas asturianas, Oviedo, Universidad
de Oviedo, 1985. pp. 151-188.
|