|
IN
NOMINE DOMINI NOSTRI IHESU XPI INCIPIT CRONICA UISEGOTORUM
A TEMPORE UUAMBANI REGIS USQUE NUNC IN TEMPORE GLORIOSI
GARSEANI REGIS DIVE MEMORIE ADEFONSI FILIO COLLECTA
1a. Adefonsus rex Sabastiano nostro salutem. Notum tibi
sit de istoria Gotorum, pro qua nobis per Dulcidium presbiterem
notuisti, + pigritiaeque ueterorum scribere noluerunt,
sed silentio occultauerunt. Et quia Gotorum cronica usque
ad tempore gloriosi Uuambani regis Ysidorus Spalensis
sedis episcopus plenissime edocuit, et nos quidem ex eo
tempore, sicut ab antiquis et a predecessoribus nostris
audiuimus et uera esse cognouimus, tibi breuiter intimabimus.
1. Igitur
Recesuindus Gotoram rex ab arbe Toleto egrediens in uillam
propriam uenit, cui nomen erat Gerticos, que nunc ***
in monte Caure dignoscitur esse, ibique proprio morbo
discessit. Quumque rex uitam fïnisset et in eodem
loco sepultus faisset, Uuamba ab omnibus preelectus est
in regno era DCCXª. Sed ille renuens et adipiscere
nolens, tamen accepit inuitus quod postulabat exercitus.
Statimque Toleto aduectus in ecclesia metropolis sancte
Marie est in regno perunctus. Ea hora presentibus cunctis
uisa est apis de eius capite exilire et ad celum uolitare;
et hoc signum factum est a Domino ut futuras uictorias
nuntiaret, quod postea probauit euentus. Astores et Uascones
crebro rebellantes edomuit et suo imperio subiugauit.
Galliarum prouincie ciues coniuratione facta a regno Gotorum
se absciderunt regnoque Francorum se subdiderunt. Pro
quibus restaurandis domandisque prouinciis Paulus dux
Uuambane directus cum exercitu non solum iniunctum sibi
negotium non peregit, sed contra patriam agens tyrannorum
scelestium factus est princeps. Sed si plenius cognoscere
uis quantas cedes, quantas urbium incensiones, quantas
strages, quanta agmina Francorum uel Gallorum Uuambane
sint interempta quantasque famosissimas uictorias idem
exercuerit, que de Pauli tyrannide excidia euenerint,
beatum Iulianum metropolitanum legito, qui istoriam huius
temporis liquidissime contexuit.
2. Illius
namque tempore ducente septuaginta naues Sarracenorum
Yspanie litus sunt adgresse, ibique omnia eorum agmina
ferro sunt deletea et classes eorum ignibus concremate.
Et ut tibi causam introitus Sarracenorum in Yspaniam plene
notesceremus, originem Eruigii regis exponimus. Tempore
namque Ciudasuinti regis ab imperatore expulsus quidam
Ardabastus ex Grecia Yspaniam peregrinaturus aduenit.
Quem Cindasuintus honorifice suscipiens ei consubrinam
suam in coniungio copulauit, ex qua natus est Eruigius.
Qui Eruigius quum esset palatio a pueritia enutritus et
honore comitis sublimatus, elate et callide aduersus regem
excogitans herbam cui nomen est spartus illi in potum
miscuit, et statim regi memories est ablata. Quumque episcopus
ciuitatis seu obtimates palatii, qui regi fideles erant,
quibus penitus causa potionis latebat, uidissent regem
absque memories iaceutem, causa pietatis commoti, ne rex
inordinate migraret, statim ei confessionis et penitentie
ordinem dederunt. Quumque rex a potione conualuisset et
hordinem sibi inpositum cognouisset, monasterium petiit
ibique quamdiu uixit in religione permansit. Reg. an.
VIIII, m. I, et in monasterio uixit au. VII, m. III. Morte
propria discessit in pace.
3. Post
Uuambanem Eruigius regnum obtinuit quem callide inuasit,
legesque Uuambane conditas corripit et alias ex nomine
suo edidit et, utfertur, erga subditos modestus fuit.
Filiam suam Cixilonem egregio uiro Egicani consubrino
Uuambanis in coniungio dedit. Ipse iam dictus Eruigius
fine proprio defunctus est Toleto. Regnauit annos VI,
m. IIII.
4. Era
DCCXXV Eruigio autem defuncto supra dictus Egica electus
est in regno, multumque sapiens et patiens fuit. Synoda
sepissime congregabit, sicut canonica instituta euidentius
declarant. Gentes infra regnum tumentes perdomuit. Aduersum
Francos inrumpentes Gallias ter prelium gessit, sed triumphum
nullum cepit. Filium suum Uuittizanem in regno sibi socium
fecit eumque in ciuitatem Tudensem prouincia Gallecie
habitare precepit, ut pater teneret regnum Gotorum et
filius Sueuorum. Ante filii electionem regn. an. X, cum
filio an. V. Fine proprio Toleto discessit.
5. Era
DCCXXXVIIII post Egicani discessum Uuitiza ad solium patris
reuertitur Toleto. Iste quidem probrosus et moribus flagitiosus
fuit, et sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus,
cum uxoribus et concubinis plurimis se coinquinauit. Et
ne aduersus eum censura eclesiastica consurgeret, concilia
dissoluit, canones obserauit omnemque religionis ordinem
deprauabit. Episcopis, presbiteris et diaconibus uxores
habere precepit. Istud quidem scelus Yspanie causa pereundi
fait. Et quia reges et sacerdotes legem Domini derelinquerunt,
omnia agmina Gotorum Sarracenorum gladio perierunt. Interea
Uuittiza post regni an. X morte propria Toleto discessit
era DCCXLVIIII.
6. Uuittizane
defuncto Rudericus a Gotis eligitur in regno. Iste nempe
in peccatis Uuittizani ambulabit et non solum zelo iustitie
armatus huic sceleri finem inposuit, sed magis ampliauit.
Filii uero Uuittizani inuidia ducti eo quod Rudericus
regnum patris eorum acceperat, callide cogitantes missos
ad Africam mittunt, Sarracenos in auxilium petunt eosque
nauibus aduectos Yspaniam intromittunt. Sed ipsi, qui
patrie excidium intulerunt, simul cum gente Sarracenorum
gladio perierunt.
7. Itaque
quum Rudericus ingressum eorum cognouisset, cum omni agmine
Gotorum eis preliaturus occurrit. Sed dicente scriptura:
In uanum currit quem iniquitas precedit, sacerdotum uel
suorum peccatorum mole oppressi uel filiorum Uuittizani
fraude detecti, omne agmen Gotorum in fugam sunt uersi
et gladio deleti. De Ruderico uero rege nulli cognita
manet causa interitus eius. Rudis namque nostris temporibus
quum Uiseo ciuitas et suburbana eius a nobis populata
esset, in quadam baselica monumentum est inuentum,ubi
desuper epitaphion sculptum sic dicit: Hic requiescit
Rudericus ultimus rex Gotorum.
8. Arabes
tamen patria simul cum regno oppresso pluribus annis per
presides Babilonico regi tributa persoluerunt, quousque
sibi regem elegerunt et Cordobam urbem patriciam regnum
sibi firmauerunt. Goti uero partim gladio, partim fame
perierunt. Sed qui ex semine regio remanserunt, quidam
ex illis Franciam petierunt, maxima uero pars in patria
Asturiensium intrauerunt sibique Pelagium filium quondam
Faffilani ducis ex semine regio principem elegerunt. Dum
uero Sarraceni factum cognouerunt, statim ei + per + Alcamanem
ducem, qui et ipse cum Tarech in Yspania inruptionem fecerat,
et Oppanem Spalensis sedis metropolitanum episcopum filium
Uuittizani regis, ob cuius fraudem Goti perierunt, Asturias
cum innumerabili exercitu miserunt.
9. Quumque
Pelagius ingressum eorum cognouit, in monte Aseaua se
contalit in antro qui uocatur coua sancte Marie. Statimque
eum exercitus circumdedit, et adpropinquans ad eum Oppa
episcopus sic adloquitur dicens: Scio te non latere, frater,
qualiter omnis Yspania dudum, <dum> sub uno regimine
Gotorum esset constituta et omnis Yspanie exercitus in
uno fuisset congregatus, Smaelitarum non ualuit sustinere
impetum; quanto magis tu in isto montis foramine te defendere
poteris! Immo audi consilium meum et ab hac uolumtate
animum reuoca, ut maltis bonis fruaris et in pace Arabum
omnia que tua fuerunt utaris. Ad hec Pelagius: Nec Arabum
amicitiis sociabor nec me eorum imperio subdebor. Sed
to non nosti quia ecclesia Domini lune conparatur, que
et defectum patitur et rursus per tempus ad pristinam
plenitudinem reuertitur? Confidimus enim in Domini misericordia
quod ab isto modico monticulo quem conspicis sit Yspanie
salus et Gotorum gentis exercitus reparatus, ut in nobis
conpleatur ille profeticus sermo qui dicit: Uisitabo in
uirga iniquitates eorum et in fagellis peccata eorum;
misericordiam autem meam non auferam ab eis. Igitur etsi
sententiam seueritatis per meritum excepimus, eius misericordiam
in recuperatione ecclesie seu gentis et regni uenturam
expectamus. Unde hanc multitudinem paganorum spernimus
et minime pertimescimus. Tunc conuersus infandus episcopus
ad exercitum sic dixit: Properate et pugnate, quia nisi
per gladii uindictam non habebitis cum eo pacis federa.
10. Statimque
arma adsummunt et prelium conmittunt. Eriguntur fundiuala,
abtantur funde, micantur enses, crispantur haste ac incessanter
emittuntur sagitte. Sed in hoc non defuere Domini magnalia.
Nam quum a fundiualariis lapides fuissent emisse et ad
domum sancte semper uirginis Marie peruenissent, super
mittentes reuertebant et Caldeos fortiter trucidabant.
Et quia Dominus non dinumerat astas, sed cui uult porrigit
palmam, egressique fideles de coua ad pugnam, Caldei statim
uersi sunt in fugam et in duabus diuisi sunt turmis. Ibique
statim Oppa episcopus est conprehensus et Alkaman interfectus.
In eodem namque loco centum uiginti quattuor milia Caldeorum
sunt interfecti; sexaginta uero et tria milia qui remanserunt
in uertice montis Aseuu e ascenderunt atque per preruptum
montis, qui a uulgo appellatur Ammossa, ad territorium
Libanensium precipites descenderunt. Sed nec ipsi Domini
euaserunt uindictam; nam quum per uerticem montis <pergerent>,
qui situs est super ripam fluminis Deue, iuxta predium
quod dicitur Causegadia, sic euidenter iudicio Domini
actum est, ut ipsius montis pars se afundamentis euoluens
LX tria milia Caldeorum stupenter in flumine proiecit
atque eos omnes oppressit; ubi usque nunc ipse fluuius,
dum tempore hyemali alueum suum implet ripasque dissoluit,
signa armorum et ossa eorum euidentisssime ostendit. Non
istud miraculum inane aut fabulosum putetis, sed recordamini
quia, qui in Rubro Mari Egyptios Israhelem persequentes
dimersit, ipsehos Arabes ecclesiam Domini persequentes
immenso montis mole oppressit.
11. Per
idem tempus in hac regione Asturiensium in ciuitate Gegione
prepositus Caldeorum erat nomine Munnuza. Qui Munnuza
unus ex quattuor ducibus fuit qui prius Yspanias oppresserunt.
Itaque dum internicionem exercitus gentis sue conperisset,
relicta urbe fugam arripuit. Quumque Astores persequentes
eum in locum Olaliense repperissent, simul cum exercitu
suo cum gladio deleuerunt, ita ut ne unus quidem Caldeorum
intra Pirinei portus remaneret. Tunc demum fidelium adgregantur
agmina, populatur patria, restaurantur ecclesiae et omnes
in commune gratias referant Deo dicentes: Sit nomen Domini
benedictum, qui confortat in se credentes et ad nihilum
deducit inprobas gentes. Pelagius post nonum decimum regni
sui annum conpletum propria morte discessit era DCCLXXV.
12. Filius
eius Faffila in regno successit. Qui propter paucitatem
temporis nihil istorie dignum egit. Quadam occasione leuitatis
ab urso interfectus est an. regni sui secundo era DCCLXXVII.
13. Post
Faffilani interitum Adefonsus successit in regnum, uir
magne uirtutis filius Petri ducis, ex semine Leuuegildi
et Reccaredi regum progenitus; tempore Egicani et Uittizani
princeps militie fuit. Qui cum gratia diuina regni suscepit
sceptra. Arabum sep e ab eo fait audacia conpressa. Iste
quante gratie uel uirtutis atque auctoritatis fuerit,
subsequentia acta declarant: simul cum fratre suo Froilane
multa aduersus Sarracenos prelia gessit atque plurimas
ciuitates ab eis olim oppressas cepit, id est, Lucum,
Tudem, Portucalem, Bracaram metropolitanam, Uiseo, Flauias,
Agata, Letesma, Salamantica, Zamora, Abela, Secobia, Astorica,
Legione, Saldania, Mabe, Amaia, Septemanca, Auca, Uelegia
Alabense, Miranda, Reuendeca, Carbonaria, Abeica, Brunes,
Cinisaria, Alesanco, Oxoma, Clunia, Argantia, Septempublica
et cunctis castris cum uillis et uiculis suis; omnes quoque
Arabes occupatores supra dictarum ciuitatum interficiens
Xpianos secum ad patriam duxit.
13.
Tras la muerte de Fáfila le sucedió en el
trono Alfonso, varón de gran valor, hijo del duque
Pedro, descendiente del linaje de los reyes Leovigildo
y Recaredo; en tiempo de Égica y de Witiza fue
jefe del ejército. Éste, con la gracia divina,
tomó el cetro del reino. Muchas veces fue contenida
por él la osadía de los árabes...
14. Eo
tempore populantur Primorias, Libana, Transmera, Supporter,
Carranza, Bardulies que nunc appellatur Castella et pars
maritima Gallecie; Alaba namque, Bizkai, Alaone et Urdunia
a suis incolis reperiuntur semper esse possesse, sicut
Pampilona [Degius est] atque Berroza. Itaque supra dictus
Adefonsus admodum magnanimis fuit. Sine offensione erga
Deum et eclesiam uitam merito imitabilem duxit. Baselicas
plures construxit uel instaurabit. Regnauit annos XVIII.
Uitam feliciter in pace finiuit.
14.
Por ese tiempo se pueblan Primorias, Liébana, Trasmiera,
Sopuerta, Carranza, las Bardulias que ahora se llaman
Castilla, y la parte marítima de Galicia; pues
Álava, Vizcaya, Alaone y Orduña...
15. Nec
hoc stupendum miraculum pretermittendum est, quod hora
discessionis eius certissime actum est. Nam quum spiritum
emisisset intempeste noctis silentia et excubie palatine
diligentissime corpus illius obseruassent, subito in aera
auditur a cunctis excubantibus uox angelorum psallentium:
Ecce quomodo tollitur iustus et nemo considerat; et uiri
iusti; tolluntur et nemo precipit corde. A facie iniquitatis
sublatus est iustus; erit in pace sepultura eius. Hoc
uerum esse prorsus cognoscite nec fabulosum dictum putetis:
alioquin tacere magis eligerem quam falsa promere maluissem.
16. Era
DCCLXLV post Adefonsi discessum Froila filius eius successit
in regnum. Hic uir mente et armis acerrimus fuit. Uictorias
multas egit. Aduersus hostem Cordubensium in locum qui
uocatur Pontuuio prouincia Gallecie preliabit, eosque
expugnatos quinquaginta quattuor milia Caldeoruin interfecit;
quorum ducem adulescentem nomine Haumar filium de Abderrahaman
Iben Hiscam captum in eodem loco gladio interemit. Uascones
rebellantes superabit atque edomuit. Munniam quandam adulescentulam
ex Uasconum preda sibi seruari precipiens postea eam in
regali coniugio copulabit, ex qua filium Adefonsum suscepit.
Gallecie populos contra se rebellantes simul cum patria
deuastauit. Denique fratrem suum nomine Uimaranem propriis
manibus interfecit. Qui non post multum temporis talionem
excipiens a suis interfectus est. Reg. an. XI et mensibus
tribus, era DCCCVI.
17. Post
Froilani interitum consubrinus eius Aurelius filius Froilani
fratris Adefonsi successit in regnum. Cuius tempore libertini
contra proprios dominos arma sumentes tyrannice surrexerunt,
sed principis industria superati in seruitute pristina
sunt omnes redacti. Prelia nulla exercuit, quia cum Arabes
pacem habuit. Sex annos regnabit. Septimo namque anno
in pace quieuit era DCCCXII.
18. Post
Aurelii finem Silo successit in regnum, eo quod Adosindam
Adefonsi principis filiam sortitus esset coniungem. Iste
cum Ismahelites pacem habuit. Populos Gallecie contra
se rebellantes in monte Cuperio bello superabit et suo
imperio subiugabit. Reg. an. VIIII et decimo uitam finibit
era DCCCXXI.
19. Silone
defuncto regina Adosinda cum omni officio palatino Adefonsum
filium fratris sui Froilani regis in solio constituerunt
paterno. Sed preuentus fraude Maurecati ti i sui, filii
Adefonsi maioris de serua tamen natus, a regno deiectus
apud propinquos matris sue in Alabam conmoratus est. Maurecatus
autem regnum quod callide inuasit per sex annos uindicabit.
Morte propria discessit era DCCCXXVI.
20. Maurecato
defuncto Ueremundus subrinus Adefonsi maioris, filius
uidelicet Froilani, in regnum eligitur. Qui Ueremundus
uir magnanimis fuit. III an, regnauit. Sponte regnum dimisit
reminiscens ordinem sibi olim inpositum diaconii. Subrinurn
suum Adefonsum, quem Maurecatus a regno expulerat, sibi
in regno successorem fecit in era DCCCXXVIIII et cum eo
plurimis an. carissime uixit. Uitam in pace finibit.
20.
Muerto Mauregato, es elegido para el reino Bermudo, sobrino
de Alfonso el Mayor, en cuanto que hijo de Fruela. Este
Bermudo fue un varón magnánimo. Reinó
tres años. Dejó voluntariamente el reino
recordando que antaño se le había impuesto
el orden del diaconado. A su sobrino Alfonso, al que Mauregato
había expulsado del trono, lo hizo su sucesor en
el reino en la era 829, y vivió con él muchos
años en el mayor afecto. Terminó su vida
en paz.
21. ***
Huius regni an. Tertio Arabum exercitus ingressus est
Asturias cum quodam duce nomine Mokehit. Qui in loco qui
uocatur Lutos a rege Adefonso preoccupati simul cum supra
dicto duce septuaginta fere milia ferro atque ceno sunt
interfecti. Iste prius solium regni Oueto firmabit. Basilicam
quoque in nomine Redemptoris nostri Saluatoris Ihesu Xfii
miro construxit opere, unde et specialiter ecclesia sancti
Saluatoris nuncupatur, adiciens principali altari ex utroque
latere bis senum numerum titulorum reconditis reliquiis
omnium apostolorum; edifïcabit etiam ecclesiam in
honorem sancte Marie semper uirginis a septemtrionali
parte aderentem ecclesie supra dicte; in qua extra principale
altare a dextro latere titulum in memoriam sancti Stephani,
a sinistro titulum in memoriam sancti Iuliani erexit;
etiam in occidentali parte huius uenerande domus edem
ad recondenda regum adstruxit corpora, necnon et tertiam
baselicam in memoriam saneti Tyrsi condidit, cuius operis
pulcritudo plus presens potest mirare quam eruditus scriba
laudare. Edificabit etiam a circio distantem a palatio
quasi stadium unum ecclesiam in memoriam sancti Iuliani
martyris circumpositis hinc inde geminis altaribus mirifica
instructione decoris; nam et regalia palatia, balnea,
triclinia uel domata atque pretoria construxit decora
et omnia regni utensilia fabrefecit pulcherrima.
21. ... Éste fue
el primero que estableció en Oviedo el trono del
reino. También construyó con obra admirable
una basílica con la advocación de Nuestro
Redentor Jesucristo, por lo que también se llama
especialmente Iglesia de San Salvador, añadiendo
al altar principal, de uno y otro lado, doce altares con
reliquias guardadas de todos los Apóstoles; edificó
también una iglesia en honor de Santa María
siempre Virgen, hacia la parte del norte, pegada a la
iglesia ya dicha, en la cual, aparte del altar principal,
erigió al lado derecho un altar en memoria de San
Esteban, y a la izquierda un altar en honor de San Julián;
además, en la parte occidental de este venerable
edificio, construyó un recinto para sepultar los
cuerpos de los reyes, y también una tercera basílica
en memoria de San Tirso, obra cuya belleza más
puede admirar quien esté presente que alabarla
un cronista erudito. Edificó tambián al
norte, distante del Palacio casi un estadio, una iglesia
en memoria de San Julián Mártir, poniendo
alrededor, aquí y allá, dos altares decorados
con admirable ornato. Mas también los palacios
reales, los baños, comedores, estancias y cuarteles
los construyó hermosos, y todos los servicios del
reino los hizo de lo más bello.
22. Huius
regni anno XXX geminum Caldeorum exercitum Galleciam petiit,
quorum unus ducum eorum uocabatur Alahabbaz et alius Melih,
utrique Alkorescis. Igitur audacter ingressi sunt, audacius
et deleti sunt. Uno namque tempore unus in loco qui uocatur
Naron, alter in fluuio Anceo perierunt. Subsequente itaque
huius regni tempore adueniens quidam uir nomine Mahmut,
fugitiuus a facie regis Cordubensis Abderrahman, cui rebellionem
diuturnam ingecerat ciues quondam Emeritensis, susceptus
est clementia regia in Gallicia ibique per septem annos
moratus est. Octauo uero anno adgregata manu Sarracenorum
conuicinos predauit seque tutandum in quoddam castellum,
qui uocatur sancta Cristina, contulit. Quod factum ut
regalibus auribus nuntiatum est, premouens exercitum castellum
in quo Mahmud erat obsedit, acies ordinat, castellum bellatoribus
uallat. Moxque in prima congressione certaminis famosissimus
ille bellatorum Mahmud occiditur, cuius caput regiis aspectibus
presentatur. Ipsutque castrum inuaditur, in quo fere quinquaginta
milia Sarracenorum, qui ad auxilium eius ab Spania confluxerant,
detruncantur, atque feliciter Adefonsus uictor reuersus
est in pace Oueto. Sicque per quinquaginta et duos annos
kaste, sobrie, inmaculate, pie hac gloriose regni gubernacula
gerens amabilis Deo et hominibus gloriosum spiritum emisit
ad celum. Corpus uero eius cum omni ueneratione exequiarum
reconditum in supra dicta ab eo fundata ecclesia sancte
Marie saxeo tumulo quiescit in pace.
23. Era
DCCCLXXXI post Adefonsi discessum Ranimirus filius Ueremundi
principis electus est in regnum, sed tune temporis absens
erat in Barduliensem prouinciam ad accipiendam uxorem.
Propter huius absentiam accidit ut Nepotianus palatii
comes regnum sibi tyrannice usurpasset. Itaque Ranimirus
ut didicit consubrinum suum Adefonsum a seculo migrasse
et Nepotianum regnum inuasisse, Lucensem ciuitatem Gallecie
ingressus est sibique exercitum totius prouincie adgregabit.
Post paucum uero temporis <spatium> in Asturias
inruptionem fecit. Cui Nepotianus occurrit ad pontem fluuii
Narcie adgregata manu Asturiensium et Uasconum. Nec mora
a suis destitutus in fugam est uersus captusque a duobus
comitibus, Scipione uidelicet et Sonnane, in territorio
Premoriense. Sic digna factis recipiens euulsis oculis
monasterio deputatus est. Itaque subsequenti tempore Nordomannorum
classes per septenltrionalem oceanum ad litus Gegionis
ciuitatis adueniunt et inde ad locum qui dicitur Farum
Brecantium perrexerunt. Quod ut conperit Ranimirus iam
factus rex, misit aduersus eos exercitum cum ducibus et
comitibus, et multitudinem eorum interfecit hac naues
igni conbusit. Qui uero ex eis remanserunt cinitatem Spanie
Yspalim inruperunt et predam ex eis capientes plurimos
Caldeorum gladio atque igni interfecerunt.
24. Interim
Ranimirus princeps bellis ciuilibus sepe inpulsus est,
nam comes palatii Aldoroitus aduersus regem meditans regio
precepto excecatus est. Piniolus etiam, qui post eum comes
palatii fuit, patula tyrannide aduersus regem surrexit.
Hab eo una cum septem filiis suis interemptus est. Interea
supra dictus rex ecclesiam condidit in memoriam sancte
Marie in latere montis Naurantii, distantem ab Oueto duorum
milia passuum mire pulcritudinis perfecteque decoris et,
ut alia decoris eius taceam, cum pluribus centris forniceis
sit concamerata, sola calce et lapide constructa; cui
si aliquis edificium consimilare uoluerit, in Spania non
inueniet. Multa etiam non longe a supra dicta ecclesia
condidit palatia et balnea pulchra atque decora. Nam et
aduersus Sarracenos bis preliabit et uictor extitit. Conpleto
autem annoregni sui septimo Oueto in pace quieuit.
24.
...Entretanto el dicho rey fundó una iglesia en
memoria de Santa María, en la falda del monte Naranco,
distante de Oviedo dos millas, de admirable belleza y
hermosura perfecta y, para no referirme a otras de sus
hermosuras, tiene una bóveda apoyada en varios
arcos, y está construida solamente con cal y piedra;
si alguien quisiera ver un edificio similar a éste,
no lo hallará en España. Además edificó
no lejos de la dicha iglesia palacios y baños bellos
y hermosos...
25. Era
DCCCLXXXVIII Ranimiro defuncto Hordonius filius eius successit
in regnum. Qui magne patientie atque modestie fuit. Ciuitates
desertas ex quibus Adefonsus maior Caldeos eiecerat iste
repopulauit, id est, Tudem, Astoricam, Legionem et Amagiam
Patriciam. Aduersus Caldeos sepissime preliatus est et
triumphabit. In primordio regni sui quum aduersus Uascones
rebellantes exercitum moueret atque illorum patriam suo
iuri subiugasset, illo ad propria remeante nuntius aduenit
dicens: Ecce ex aduerso hostis Arabum adest. Illico rex
ferrum et acies ad illos inuertit. Nec mora eorum turbam
fugabit et uibranti mucro truncabit. Sed nec illud silebo
quod uerum factum esse cognosco. Muzza quidam nomine natione
Gotus sed ritum Mamentiano cum omni gentis sue + deceptus,
quos Caldei uocitant Benikazzi, contra Cordobensem regem
rebellauit eique multas ciuitates partim gladio, partim
fraude inuasit, prius quidem Cesaragustam, deinde Tutelam
et Oscam, postremo uero Toletum, ubi filium suum nomine
Lupum posuit prefectum. Postea in Francos et Gallos arma
conuertit. Multas ibi strages et predas fecit. Duos uero
Francorum magnos duces, unum nomine Sanctionem, alium
Epulonem ***, per fraude cepit et eos uinctos in carcerem
misit. Ex Caldeis duos quidem magnos tyrannos, unum genere
Alkoresci nomine Iben Hamza, alium mollitem nomine Alporz
cum filio suo Azet partim pater Muzza, partim filius eius
Lupus preliando ceperunt. Unde ob tanti uictorie causam
tantum in superbia intumuit, ut se a suis tertium regem
in Spania appellare precepit.
26. Aduersus
quern Ordonius rex exercitum mobit et ad ciuitatem, quem
ille nouiter miro opere instruxerat et Albeilda nomine
inposuit, rex cum exercitum ad eam uenit et munitione
circumdedit. Ipse uero Muzza cum innumera multitudine
aduenit et in montem cui nomen est Laturzo temtoria fixit.
Rex uero Hordonius exercitum in duo diuisit capita, unum
qui ciuitatem obsideret, alium qui contra Muzza dimicaret.
Statimque prelium conmittitur et Muzza cum exercitu suo
fugatur. Tanta in eis cede bacati sunt, ut plus quam decem
milia magnatorum pariter cum genero suo nomine Garseanem
exceptis plebibus interemta sunt. Ipse uero ter gladio
confossus semiuibus euasit multumque ibi bellice adparatus
sine et munera, quam ei Carolus rex Francorum direxerat,
perdidit et numquam postea effectum uictorie habuit. Rex
uero Hordonius omnem exercitum ad ciuitatem applicauit.
In eam quoque septimo die inruptionem fecit. Omnes uiros
bellatores gladio interfecit, ipsam uero ciuitatem usque
ad fundamenta dextruxit et cum magna uictoria ad propria
reppedabit. Lupus uero filius de idem Muzza, qui Toleto
consul preerat, dum de patre quod superatus fuerat audiuit,
Hordonio regi cum omnibus suis se subiecit et, dum uitam
hanc uixit, subditus ei fuit. Postea uero cum eo aduersus
Caldeos prelia multa gessit.
27. Multas
et alias ciuitates iam sepe dictus Hordonius rex preliando
cepit, id est, ciuitatem Cauriensem cum regem suum nomine
Zeiti, alum uero consimilem eius ciuitatem Talamancam
cum rege suo nomine Mozror et uxore sua ***. Bellatores
eorum omnes interfecit, reliquum uero uulgus cum uxores
et filiis sub corona uendidit. Iterum Nordomani piratide
per his temporibus ad nostris litoribus peruenerunt; deinde
in Spaniam perrexerunt omnemque eius maritimam gladio
ignique predando dissipauerunt. Exinde mari transiecto
Nacchor ciuitatem Mauritanie inuaserunt ibique multitudinem
Caldeorum gladio interfecerunt; deinde Maioricam et Minoricam
insulas adgressi gladio eas depopulauerunt. Postea Greciam
aduecti post triennium in patriam suam sunt reuersi.
28. Hordonius
supra fatus rex post XVI anno regni expleto morbo podagrico
correptus Oueto est defunctus et in baselica sancte Marie
cum prioribus regibus est tumulatus. Felicia tempora duxit
in regno, felix extat in celo. Et qui hic nimium dilectus
fuit a populis, nunc autem letatur cum sanctis angelis
in celestibus regnis, prestante Domino nostro Ihesu Xpo,
qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto in unitate deitatis
uiuit et gloriatur per numquam iinienda semper secula
seculorum. Amen.
Ed.
Gil Fernandez, Juan, Cronicas asturianas, Oviedo, Universidad
de Oviedo, 1985. pp. 114-149
|